KILLZONE
Porro & B in suo quadrato exarato sic. Imprimis divide quadratum per lineam transversam e f in duas partes, deinde divide lineas ae et bf per lineam gh item in duas partes. Postea locabis primum erectum ac latum tramitem literae tantum ab latere ac quadrati distantem, quanta eius fuerit latitudo, deinde erige lineam ik post hunc tractum literae versus medium intus decima parte longitudinis lateris quadrati, & ubi secat lineam gh ponatur l. Deinceps duc tramites angustiores ac transversos a tramite erecto literae a, quibus ducuntur ventres rotundi ad lineam erectam usque, quae est ik, superne quidem sub linea ab & supra linea ef atque inferne supra lineam cd. Ponatur postea pes circini in puncto l & descripe semicirculum intus a tramitibus transversis ita ut ambae extremitates lineae circularis in linea ik erecta sub abe, & supere f, breues illos tractus transversos contingant.
Deinde partire latitudinem ductus angusti, atque transversi, qui est super lineam ef in linea ik per punctum medium m. Deinde pone latitudinem literae super lineam gh in puncto n post lineam circularem, & postea duc ex puncto m supra ef lineam transversam brevem versus f quantula fuerit opus. Deinde duc semicirculum, qui hanc lineam, & punctum n & superne latus ab contingat, & per n transeat erecta linea. Haec omnia contingunt inferne concavum ventris, quemadmodum superne convexum ventris contingunt. Deinde produc tractum transversum supra cd intantum versus d quanto erit opus, illic ponatur q, deinde divide mq per transversam op in duas partes, & ubi secuerit lineam n ponatur r, deinde duc semicirculum contingentem lineam m, punctum s, & latus cd : ita remaneant in litera tres anguli, infimus autem excavetur per circularem lineam cuius semidiameter contineat duas tertias de latitudine tramitis literae lati. Sed exteriores egressiones exacue per circularem lineam cuius semidiameter latitudinem illius tractus contineat.
© 2005 - An Emmental Design.